Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica »

Numerus 833 Catechismi

Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato.319 Hae Ecclesiae particulares « ad imaginem Ecclesiae universalis » sunt formatae, « in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit ».320

Fons publicus ↗