Unitatis vulnera

Numerus 817 Catechismi

De facto, « in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa ».275 Rupturae quae unitatem vulnerant corporis Christi (distinguuntur haeresis, apostasia et schisma),276 sine hominum peccatis non fiunt:

« Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una ».277

Fons publicus ↗