Spiritus Sancti symbola

Numerus 694 Catechismi

Aqua. Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, sic aqua baptismalis re vera significat nostram nativitatem ad vitam divinam in Spiritu Sancto donari. Sed, « in uno Spiritu [...] baptizati », « et omnes unum Spiritum potati sumus » (1 Cor 12,13): Spiritus est igitur etiam personaliter Aqua viva quae e Christo oritur crucifixo17 tamquam de suo fonte et quae in nobis salit in vitam aeternam.18

Fons publicus ↗