ARTICULUS 6 IESUS « ASCENDIT AD CAELOS, SEDET AD DEXTERAM DEI PATRIS OMNIPOTENTIS »
Numerus 664 Catechismi
Sessio ad dexteram Patris inaugurationem significat Regni Messiae, adimpletionem visionis Danielis prophetae circa Filium hominis: « Et data sunt Ei potestas et honor et Regnum; et omnes populi, tribus et linguae Ipsi servierunt: potestas Eius potestas aeterna, quae non auferetur, et Regnum Eius, quod non corrumpetur » (Dn 7,14). Ab hoc momento, Apostoli testes facti sunt « Regni cuius non erit finis ». 604