Resuscitati apparitiones

Numerus 641 Catechismi

Maria Magdalena et sanctae mulieres quae veniebant ut perficerent corporis Iesu unctionem, 552 festinanter sepulti propter adventum Sabbati vespere magnae Feriae sextae, 553 primae fuerunt quae Resuscitato occurrerunt. 554 Sic mulieres Christi resurrectionis fuerunt primae nuntiae pro ipsis Apostolis. 555 His Iesus deinde apparet, prius Petro, postea Duodecim. 556 Petrus ergo, vocatus ad fidem suorum confirmandam fratrum, 557 videt Resuscitatum ante eos et super eius testimonium clamat communitas: « Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni » (Lc 24,34).

Fons publicus ↗