Praegustatio Regni: Transfiguratio
Numerus 554 Catechismi
A die qua Petrus confessus est Iesum esse Christum, Filium Dei vivum, Magister « coepit [...] ostendere discipulis quia oporteret Eum ire Hierosolymam et multa pati [...] et occidi et tertia die resurgere » (Mt 16,21): Petrus hanc reiicit annuntiationem, 313 ceteri illam non magis intelligunt. 314 In hoc contextu, arcanus collocatur eventus Transfigurationis Iesu, 315 supra montem excelsum, coram tribus testibus ab Eo electis: Petro, Iacobo et Ioanne. Vultus et vestimenta Iesu luce fiunt fulgentia. Moyses et Elias apparent et loquentes cum Eo « dicebant exodum Eius, quem completurus erat in Ierusalem » (Lc 9,31). Nubes illos operit et vox de caelo dicit: « Hic est Filius meus electus; Ipsum audite » (Lc 9,35).