Signa Regni Dei
Numerus 548 Catechismi
Signa a Iesu effecta Patrem Eum misisse testantur. 292 Invitant ad credendum in Eum. 293 Illis qui ad Eum fide se vertunt, id concedit quod petunt. 294 Tunc miracula fidem roborant in Eum qui Patris Sui facit opera: Eum Filium Dei testantur esse. 295 Sed etiam possunt esse scandali occasio. 296 Non enim intendunt curiositati et magicis satisfacere optatis. Iesus, non obstantibus Suis miraculis tam evidentibus, a quibusdam est reiectus; 297 accusatus etiam de eo est quod per daemonia ageret. 298