Annuntiatio Regni Dei

Numerus 546 Catechismi

Iesus ad Regnum ingrediendum per parabolas vocat quae lineamentum constituunt characteristicum instructionis Eius. 284 Per eas, Ipse ad convivium invitat Regni, 285 sed etiam electionem exigit radicalem: ad acquirendum Regnum est necessarium omnia donare; 286 verba non sufficiunt, requiruntur actiones. 287 Parabolae pro homine quasi specula sunt: accepitne verbum tamquam durum solum an tamquam terra bona? 288 Quidnam ex acceptis facit talentis? 289 Iesus et praesentia Regni in hoc mundo sunt secreto in parabolarum corde. Necessarium est Regnum ingredi, id est, discipulum fieri Christi ad « mysteria Regni caelorum » cognoscenda (Mt 13,11). Pro eis qui « foris » perstant (Mc 4,11), totum permanet aenigmaticum. 290

Fons publicus ↗