Iesu tentationes

Numerus 540 Catechismi

Tentatio Iesu modum manifestat quo Filius Dei est Messias, contrarium illi quem Ei Satan proponit atque homines 268 Ei exoptant attribuere. Propterea Christus Tentatorem pro nobis vicit: « Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato » (Heb 4,15). Singulis annis per quadraginta dies Magnae Quadragesimae Ecclesia unitur mysterio Iesu in deserto.

Fons publicus ↗