Mysteria vitae occultae Iesu

Numerus 534 Catechismi

Iesu inventio in Templo 252 solus est eventus qui Evangeliorum de annis occultis Iesu rumpit silentium. Ibi Iesus Suae totalis consecrationis missioni e Sua filiatione divina provenienti mysterium permittit suspicari: « Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ». Maria et Ioseph hoc verbum « non intellexerunt », sed illud in fide acceperunt, et Maria « conservabat omnia verba in corde suo » per totum decursum annorum quibus Iesus in vitae ordinariae silentio permanebat occultus.

Fons publicus ↗