Nostra cum mysteriis Iesu communio

Numerus 521 Catechismi

Christus facit ut quidquid Ipse vita transegit, nos vita nostra in Eo geramus et Ipse vita Sua in nobis gerat. « Filius Dei Incarnatione Sua cum omni homine quodammodo Se univit ». 210 Vocamur ut nonnisi unum simus cum Eo; Ipse facit ut nos, tamquam membra corporis Eius, id communicemus quod Ille vita transegit in carne Sua pro nobis et tamquam nostrum exemplar:

« Prosequi debemus et adimplere in nobis status et mysteria Iesu Eumque Iesum saepe deprecari [...] ut illa in nobis et in universa Ecclesia Sua consummet atque adimpleat. [...] Namque Dei Filius in animo habet et communicare et extendere quodammodo ac continuare mysteria Sua in nobis atque in universa Ecclesia Sua, [...] tum gratiis quas nobis impertire statuit tum effectibus quos vult in nobis per haec eadem mysteria operari. Hac ratione vult in nobis illa adimplere ». 211

Fons publicus ↗