I. Tota vita Christi mysterium est
Numerus 515 Catechismi
Evangelia scripta sunt ab hominibus qui inter primos sunt qui fidem habuerunt 189 et illam aliis volunt participandam praebere. Cum cognovissent fide quis Iesus sit, perspicere et facere perspicienda potuerunt vestigia mysterii Eius in tota Eius vita terrestri. A pannis Nativitatis Eius 190 usque ad Eius passionis acetum 191 et Resurrectionis Eius sudarium, 192 totum in vita Iesu signum est Eius mysterii. Per Eius gesta, per Eius miracula, per verba Eius, revelatum est « in Ipso » inhabitare omnem plenitudinem « divinitatis corporaliter » (Col 2,9). Sic humanitas Eius tamquam « sacramentum » apparet, id est, signum et instrumentum divinitatis Eius et salutis quam Ipse affert: quod in Eius vita terrestri visibile erat, ad mysterium ducebat invisibile Eius filiationis divinae Eiusque missionis redemptricis.