Anima et cognitio humana Christi

Numerus 472 Catechismi

Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. Hac de causa, Filius Dei Se hominem faciens acceptare potuit « sapientia et aetate et gratia » proficere (Lc 2,52) atque adeo inquirere debere de eis quae in condicione humana modo experimentali discenda sunt. 106 Hoc realitati Eius voluntariae in « forma servi » exinanitionis correspondebat. 107

Fons publicus ↗