III. Verus Deus et verus Homo

Numerus 465 Catechismi

Priores haereses non tam divinitatem Christi negaverunt, quam Eius veram humanitatem (docetismus gnosticus). A temporibus apostolicis, fides christiana in vera Incarnatione Filii Dei institit, qui in carne venit.88 Sed a saeculo tertio, Ecclesia contra Paulum Samosatenum, in Concilio Antiochiae congregato, affirmare debuit Iesum Christum Filium Dei esse natura, non adoptione. Primum Concilium Oecumenicum Nicaenum, anno 325, in suo Symbolo confessum est Filium Dei esse « natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece dicunt homousion) »89 et Arium damnavit qui affirmabat esse « Filium Dei ortum ex nihilo »90 et « ex alia substantia aut essentia » esse quam Pater est.91

Fons publicus ↗