I. Cur Verbum caro factum est?

Numerus 457 Catechismi

Verbum caro factum est ut nos cum Deo reconcilians salvaret: Deus « dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1 Io 4,10). « Pater misit Filium salvatorem mundi » (1 Io 4,14). « Ille apparuit, ut peccata tolleret » (1 Io 3,5):

« Opus enim habebat medico natura nostra, quae morbo laborabat. Opus habebat eo qui erigeret, homo qui ceciderat. Opus habebat eo qui vivificaret, qui a vita exciderat. Opus habebat eo qui ad bonum reduceret, qui defluxerat a boni participatione. Egebat lucis praesentia, qui erat inclusus in tenebris. Quaerebat redemptorem captivus, adiutorem vinctus, liberatorem is qui iugo premebatur servitutis. Haecne sunt parva et indigna quae Deum moveant, ut descendat ad humanam naturam visitandam, cum adeo infeliciter et miserabiliter affecta esset humanitas? ».81

Fons publicus ↗