I. « Ad imaginem Dei »
Numerus 356 Catechismi
Inter omnes creaturas visibiles solus homo capax est « suum Creatorem cognoscendi et amandi »; 232 « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit »; 233 solus ille est vocatus ad vitam Dei, cognitione et amore, participandam. Ad hunc finem creatus est et in hoc fundamentalis habetur ratio eius dignitatis:
« Quis fuit in causa, ut hominem in tanta dignitate locares? Amor inaestimabilis quo creaturam Tuam in Temetipso respexisti, de qua fuisti "philocaptus"; nam propter amorem eam creasti, propter amorem esse ei dedisti, ut summum Tuum aeternum gustaret Bonum ». 234