Qui sunt?

Numerus 329 Catechismi

Sanctus Augustinus dicit relate ad illos: « "Angelus" [...] officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est, ex eo quod agit, angelus est ». 184 Angeli, ex toto esse suo, sunt Dei ministri et nuntii. Quoniam « semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est » (Mt 18,10), sunt « facientes verbum Illius in audiendo vocem sermonum Eius » (Ps 103,20).

Fons publicus ↗