VI. « Ne nos inducas in tentationem »

Numerus 2849 Catechismi

Talis autem colluctatio talisque victoria possibiles non sunt nisi oratione. Per orationem, Iesus victor est Tentatoris, inde ab initio 361 et in ultima Suae agoniae colluctatione. 362 Christus Suae colluctationi Suaeque agoniae nos coniungit in hac ad Patrem nostrum petitione. Cordis vigilantia, in communione cum vigilantia Eius, instanter commemoratur. 363 Vigilantia est « custodia cordis » et Iesus Patrem precatur Suum ut servet nos in nomine Eius. 364 Spiritus Sanctus nos indesinenter excitare quaerit ad hanc vigilantiam. 365 Haec petitio suum sensum accipit dramaticum in relatione ad tentationem finalem nostrae colluctationis in terra; eadem perseverantiam finalem petit. « Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat » (Apc 16,15).

Fons publicus ↗