...« sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »
Numerus 2844 Catechismi
Oratio christiana usque ad inimicorum veniam procedit. 349 Transfigurat discipulum, eumdem Eius Magistro configurando. Venia quoddam culmen est orationis christianae; orationis donum solummodo in corde compassioni divinae conformi recipi potest. Venia etiam testatur, amorem, in nostro mundo, peccato esse fortiorem. Hesterni et hodierni martyres hoc Iesu ferunt testimonium. Venia condicio fundamentalis est Reconciliationis 350 filiorum Dei cum eorum Patre et hominum inter se. 351