III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »
Numerus 2824 Catechismi
Voluntas Patris, in Christo, et per Huius humanam voluntatem, perfecte et semel pro semper adimpleta est. Iesus, hunc ingrediens mundum, dixit: « Ecce venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam » (Heb 10,7). 310 Solus Iesus dicere potest: « Ego, quae placita sunt Ei, facio semper » (Io 8,29). In Suae agoniae oratione, prorsus huic consentit voluntati: « Non mea voluntas, sed Tua fiat » (Lc 22,42). 311 Ecce cur Iesus « dedit Semetipsum pro peccatis nostris [...] secundum voluntatem Dei » (Gal 1,4). « In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu » (Heb 10,10).