IV. « Qui es in caelis »
Numerus 2795 Catechismi
Caelorum symbolum nos ad mysterium remittit Foederis, in quo vivimus, cum Patrem nostrum precamur. Ipse est in caelis, haec Eius est mansio, domus Patris est igitur nostra « patria ». A Foederis terra nos peccatum effecit exsules 269 et ad Patrem, ad caelum conversio cordis nos facit redire. 270 In Christo igitur caelum et terra reconciliantur, 271 quia Filius « descendit de caelis », solus, et Idem efficit ut nos cum Ipso in eos ascendamus, per Suam crucem, Suam Resurrectionem Suamque Ascensionem. 272