III. Pater « noster »
Numerus 2793 Catechismi
Baptizati nequeunt orare verba Pater « noster » quin apud Eum omnes illos afferant, pro quibus Ipse Suum dilectum tradidit Filium. Amor Dei finibus caret, nostra oratio etiam eis carere debet. 265 Patrem « nostrum » precari aperit nos ad dimensiones amoris Eius in Christo manifestati: orare cum omnibus hominibus et pro omnibus hominibus qui Eum adhuc ignorant, ut in unum congregentur. 266 Haec divina sollicitudo de omnibus hominibus totaque creatione omnes magnos animavit orantes: eadem nostram dilatare debet orationem in latitudinem amoris, cum audemus dicere Pater « noster ».