III. Pater « noster »

Numerus 2787 Catechismi

Cum Pater « noster » dicimus, agnoscimus imprimis omnes Eius promissiones amoris, per Prophetas nuntiatas, Novo et aeterno Foedere in Christo Eius esse impletas: effecti sumus « Eius » populus et Ipse est exinde « noster » Deus. Haec nova relatio est mutua pertinentia gratuito donata: amore et fidelitate 259 oportet ut respondeamus « gratiae et veritati », quae nobis in Iesu Christo datae sunt. 260

Fons publicus ↗