II. « Pater! »
Numerus 2781 Catechismi
Cum Patrem oramus, in communione cum Eo sumus atque cum Eius Filio Iesu Christo. 249 Tunc Eum cognoscimus et agnoscimus in semper nova admiratione. Primum verbum Orationis Domini, antequam imploratio sit, benedictio est adorationis. Etenim Dei gloriam Ei, tamquam « Patri », agnoscimus Deo vero. Ei gratias agimus propterea quod nobis Nomen Suum revelaverit atque nobis dederit hoc credere nosque Eius habitari praesentia.