Paragraphus 3 OMNIPOTENS
Numerus 268 Catechismi
Ex omnibus attributis divinis, de sola omnipotentia Dei in Symbolo fit mentio: magni momenti est pro nostra vita eam profiteri. Credimus illam esse universalem, quia Deus, qui omnia creavit, 105 omnia regit et omnia potest; amore plenam, quia Deus Pater est noster; 106 arcanam, quia illam sola fides potest discernere, cum « in infirmitate perficitur » (2 Cor 12,9). 107
« Omnia, quaecumque voluit fecit » (Ps 115,3)