IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
Numerus 258 Catechismi
Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam eamdemque habet operationem.92 « Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia [sunt] creaturae, sed unum principium ».93 Unaquaeque tamen Persona divina secundum Suam proprietatem personalem commune operatur opus. Sic Ecclesia, Novum sequens Testamentum,94 profitetur: « Unus [...] Deus et Pater ex quo omnia; et Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et Unus Spiritus Sanctus, in quo omnia ».95 Missiones divinae Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti proprietates divinarum Personarum praecipue manifestant.