IV. « Non facies tibi sculptile... »

Numerus 2132 Catechismi

Cultus christianus imaginum contrarius non est primo praecepto quod idola prohibet. Re vera, « imaginis honor ad exemplar transit »,85 et « qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam ».86 Honor sanctis imaginibus tributus est reverens veneratio, non adoratio quae soli Deo convenit:

« Imaginibus non exhibetur religionis cultus secundum quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam: sed secundum quod sunt imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem qui est in imaginem prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in id cuius est imago ».87

Fons publicus ↗