Matrimonium in creationis ordine

Numerus 1605 Catechismi

Virum et mulierem alterum pro altero creatos esse sacra asserit Scriptura: « Non est bonum esse hominem solum » (Gn 2,18). Mulier, « caro de carne » eius, 239 id est, ei par, ei omnino proxima, illi a Deo donatur tamquam « adiutorium », 240 Deum sic repraesentans, a quo nostrum est auxilium. 241 « Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam » (Gn 2,24). Ipse Dominus ostendit hoc significare unitatem utriusque vitae indefectibilem, in memoriam revocans quale « ab initio » fuerit Creatoris consilium: 242 « Itaque iam non sunt duo sed una caro » (Mt 19,6).

Fons publicus ↗