V. Quis potest hoc sacramentum conferre?
Numerus 1575 Catechismi
Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus, gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua custodit protectione et adhuc per hos eosdem dirigit Pastores qui hodie Eius opus prosequuntur. 200 Christus igitur quosdam « dat » esse Apostolos, alios autem Pastores. 201 Ipse per Episcopos agere pergit. 202