In persona Christi-Capitis...

Numerus 1551 Catechismi

Hoc sacerdotium est ministeriale. « Munus [...] illud, quod Dominus Pastoribus populi Sui commisit, verum est servitium ». 164 Ad Christum et ad homines plene refertur. Plene a Christo et ab Eius dependet unico sacerdotio, et pro hominibus et Ecclesiae constitutum est communitate. Sacramentum Ordinis « sacram potestatem » communicat, quae alia non est ac illa Christi. Huius auctoritatis exercitium debet igitur secundum exemplar mensurari Christi, qui propter amorem ultimus et omnium factus est servus. 165 « Iure itaque Dominus curam gregis amoris erga Se argumentum esse dixit ». 166

Fons publicus ↗