Sacerdotium Veteris Foederis

Numerus 1539 Catechismi

Populus electus a Deo constitutus est tamquam « regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,6). 143 Sed, intra populum Israel, Deus unam ex duodecim tribubus elegit, illam Levi, pro servitio liturgico segregatam; 144 Ipse Deus pars est hereditatis eius. 145 Ritus proprius origines sacerdotii Veteris Foederis consecravit. 146 Sacerdotes in eo « pro hominibus constituuntur in his, quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis ». 147

Fons publicus ↗