IV. Effectus celebrationis huius sacramenti
Numerus 1523 Catechismi
Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt « in exitu vitae constituti », 134 ita ut illud etiam « sacramentum exeuntium » sit appellatum. 135 Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus. 136