III. Quomodo hoc celebratur sacramentum?
Numerus 1517 Catechismi
Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria, 127 sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, « viaticum » pro « transitu » ad vitam aeternam.