Peccatorum confessio
Numerus 1456 Catechismi
Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti Poenitentiae: Oportet « a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima Decalogi praecepta commissa,47 quae nonnumquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur »:48
« Dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. "Si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat" ».49