I. Quomodo hoc sacramentum appellatur?
Numerus 1424 Catechismi
Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam « confessio » est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius erga hominem peccatorem.
Indulgentiae sacramentum appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem, Deus poenitenti tribuit « indulgentiam [...] et pacem ».6
Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem praebet Dei qui reconciliat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20). Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini respondeat: « Vade prius, reconciliare fratri tuo » (Mt 5,24).