ARTICULUS 4 SACRAMENTUM POENITENTIAE ET RECONCILIATIONIS
Numerus 1422 Catechismi
« Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat ».3