Celebrationis motus

Numerus 1351 Catechismi

Ab initio, christiani offerunt, cum pane et vino pro Eucharistia, sua dona ut eis impertiantur qui in egestate sunt. Hic collectae 325 mos, semper actualis, ab exemplo inspiratur Christi qui factus est pauper ut nos divites efficeret: 326

« Qui abundant ac volunt pro arbitrio quisque suo quod visum est largiuntur, et quod colligitur apud eum qui praeest deponitur, et ipse subvenit pupillis ac viduis, et iis qui ob morbum aut aliam ob causam indigent, et iis qui in vinculis sunt, et advenientibus peregre hospitibus, uno verbo omnium inopum curator est ». 327

Fons publicus ↗