VI. Necessitas Baptismi

Numerus 1257 Catechismi

Ipse Dominus asserit Baptismum esse ad salutem necessarium. 199 Ille etiam Suis discipulis mandatum dedit nuntiandi Evangelium atque omnes gentes baptizandi. 200 Baptismus ad salutem illis est necessarius quibus Evangelium nuntiatum est et qui possibilitatem habuerunt hoc sacramentum petendi. 201 Ecclesia aliud medium non cognoscit ad ingressum in beatitudinem aeternam in tuto ponendum nisi Baptismum; hac de causa, missionem neglegere vitat quam ea a Domino accepit faciendi ut « ex aqua et Spiritu » illi omnes nascantur qui baptizari possunt. Deus salutem sacramento alligavit Baptismi, sed Ipse non est Suis sacramentis alligatus.

Fons publicus ↗