Fides et Baptismus

Numerus 1253 Catechismi

Baptismus est sacramentum fidei. 192 Sed fides communitate eget credentium. Singuli christifideles nonnisi in fide Ecclesiae credere possunt. Fides quae pro Baptismo requiritur non est fides perfecta et matura, sed quoddam initium quod vocatur ad se augendum. Catechumenus vel eius patrinus interrogatur: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et respondet: « Fidem! ».

Fons publicus ↗