Baptismus Christi
Numerus 1225 Catechismi
In Paschate Suo, Christus omnibus hominibus Baptismi fontes aperuit. Re quidem vera, iam de passione quam Ipse Hierosolymis erat subiturus, locutus erat tamquam de « Baptismo » quo Ipse baptizandus erat. 164 Sanguis et aqua quae de aperto Iesu crucifixi exiverunt latere, 165 typi sunt Baptismi et Eucharistiae, vitae novae sacramentorum: 166 exinde possibile est « ex aqua et Spiritu » nasci ad introeundum in Regnum Dei (Io 3,5).
« Vide, ubi baptizaris, unde sit Baptisma nisi de cruce Christi, de morte Christi. Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In Ipso redimeris, in Ipso salvaris ». 167