Mors
Numerus 1008 Catechismi
Mors consequentia est peccati. Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae Scripturae 586 et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam esse propter hominis peccatum. 587 Quamquam homo naturam possidebat mortalem, Deus illum destinabat ad non moriendum. Mors igitur contraria consiliis fuit Dei Creatoris et in mundum ingressa est tamquam peccati consequentia. 588 « Mors [...] corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset », 589 est etiam hominis « novissima [...] inimica » (1 Cor 15,26) vincenda.